HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CLXXV: De tenebris factis a sexta usque ad horam nonam

#Matth. XXVII; Marc. XV; Luc. XXIV#cap. XVI

A sexta autem hora tenebrae factae sunt, usque ad nonam, per universam terram; non fuit eclipsis solis, ut quidam mentiti sunt, quia luna, e regione fere erat ad solem. Eclipsis autem fieri solet tantum in synodo solis et lunae. Legitur quia tunc Athenis vigebat studium, et cum inquisiissent philosophi causam tenebrarum, nec invenirent, dixit Dionysius Areopagita quod Deus naturae patiebatur. Et fecerunt ei aram, et superscripserunt: Ignoto Deo, de qua legitur in Actibus apostolorum. Tamen Origenes videtur velle quod tenebrae illae tantum fuerunt super universam terram Judaeae, quia si per universum orbem diffusae fuissent, in aliquibus historiis ethnicorum inveniretur scriptum. Et sicut tribus diebussuper Aegyptis fuerunt tenebrae, in deserto vero Jessen, ubi erant filii Israel, lux erat ita modo quasi econtrario super filios Israel erant tenebrae, aliis nationibus luce fruentibus.